Latin
120
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 120
Unproofread scanNot analysed yet
ctione, vt Primum cęlum sit in quo aues cęli commorantur, aere &igne constans, è quo pluuias cadere saepius audimus: Alterum illud in quo planetae, &caetera sydera, de quo loquitur scriptura Diuina, dum dicit stellas cęli. diuersos enim cęlos diuersis planetis adscribere, &octauum fixis stellis tribuere Sacrae litterae non videntur: Tertium coelum (vt diximus) est Empyreum, in quo Deus singulari quodam modo dicitur habitare. vnde orantes diMacb. 6. cimus: Pater noster qui es in coelis. In Sole enitescere signum Diuinae Trinitatis mirum. De Sole dicendum est. nulla siquidem magis re imaginari Diuinam maiestatem congruentius possumus, quam per splendidissimum Solis lumen. Sol enim inter caeteras erraticas principem locum tenet; cui tantum luminis inest, vt eius splendore cęlum omne illustretur. Quo factum est, ut Orphaeus hunc ipsum aeternum Mundi oculum appellauerit, quandoquidem eius lumine omnia illustrantur, sicut Deus lux vera illuminat omnem mentem Quinimo contendimus Solem in Mundo esse, tanquam in sacratissima aede, admirabilem Dei statuam.