Latin
121
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 121
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter apud Aegyptios aureis notis inscriptio inerat Mineruae templis: Ego sum quidquid est, quidquid futurum est, quidquid fuit. velum meum sustulit nemo. quem fructum protuli Sol est. Plato quoque in sexto de Rep. Solem aspectabilem Dei filij inaspectabilis filium, &imaginem appellauit. quasi per hunc tamquam per quandam Diuinam imaginem, ineffabilem Dei naturam concipere valeamus. Nam quod sensibilibus rebus est Sol noster; hoc intelligibilibus est Deus. Ille enim Mundum hunc aspeGregor. Naz. De ctabilem illuminat: hic inuisibilem collustrat. Ille corporis oculos laudibus Athanaita afficit, vt lumen ipsius intueri possint: hic mentes deiformes siij. reddit. Atque vt ille cum, &his quae oculorum sensu praedita sunt, &his quae in aspectum cadunt, hanc vim tribuat, vt &illa videre, &haec visu percipi possint, interim tamen ipse omnia, quae oculis subiecta sunt pulchritudine antecellit: eodem modo Deus, cum tam his, quae intelligentia vtuntur, quam quae mente &intellectu comprehenduntur, hoc afferat, vt &illa intelligant, &haec intelligentia percipiantur, ipse tamen intelligibilium omnium summus, &vertex, in quo desiderium omne consistit ac defigitur, nec supra eum vsquam fertur Rursus vt Sol plenus semper conspicitur, nec vnquam diminuitur: pari analogia Deus perpetuo perfectus exsistit, plenus potentia, intellectu, sapientia, immortalitate, &reliquis bonis omnib. Quemadmodum Sol, quantum quidem ad lumen attinet, circumscribi non potest; quantum autem ad orbem suum circumscriptus est: eo fere modo Christus (qui in psal. 11. Sole posuisse legitur tabernaculum suum, &a Malachia, Sol iustitiae Cap. 4 nuncupatur) quantum ad Diuinitatem, nullo modo circumscribi potest; qnanquantum autem ad partem visibilem, idest, ad carnem, circumscri ptus est.