Latin
123
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 123
Unproofread scanNot analysed yet
Et sicut nihil est magis alienum a capienda Solis luce, quam elementum terrae, ob sui, videlicet, crassitiem, opacitatem, ac duritiem: eodem modo qui terrenis rebus affixi, &graui ac terreo corde sunt, nihil intelligentiae Dei admittere poßunt, quamdiu tales perstites rint. 1. Cor. 3. &Iohan. 1. Vt Sol perspicua corpora primum illustrat, &confestim calefacit, atque opaca e contra primum calefacit extenuat, moxque illustrat: pari analogia Deus animas peccatis inquinatas primum depurat, afficitque, ac postmodum intelligentia do nat. unde propheta Regius subtiliter, &apposite dixit, Psal. 33. Gustate, &videte. Vt omnia astra a Sole lucem habent: ita Angeli, &creaturae reliquae omnes, Dei insigni quadam liberalitate eße, sentire, viuere, &intelligere obtinuerunt. Adhuc etiam sicut vnus est Sol, vt ipsum nomen indicat; ita vnus est Deus. In Sole sunt tres quasi personę, Solis, scilicet, substantia, radius, &lumen. Radius discedit, Iampadis instar, percutiens terram: Lumen illuminat loca tenebrosa absque radio. Ecce itaque tres quasi personę corpus solare, radius, lumen: Non tamen dicimus tres soles, sed v num: nec vnam dicimus personam, sed tres. Namque si fueris inter rogatus: Quot sint in cęlo Soles? respondebis profecto vnum esse tan tum. At si de personarum numero facta quęstio suerit, respondebis nimirum: Tres, solare corpus, radius, &lumen. Eandem quippe de Deo responsionem afferre licet, Deus. n. vnus, personę autem Tres, Pater, Filius, Spiritus sanctus. Vt igitur in Sole tria sunt distincta; ita est &vnus Deus trium personarum. Pater ipse est corpus solare, Filius autem est radius, &Spiritus sanctus est lumen Solis. Et sicut in Sole est corpus solare, est radius, &lumen, &tami vnus est Sol, non tres; similiter &in Deo Pater, Filius, &Spiritus sanctus, vnus Deus, non tres sunt Dij. Sicut simul sunt corpus Solis, radius, &lumen: sic Pater, Filius, &Spiritus sanctus. Et quamquam vtriusque principium est Pater, non tamen antiquior est, non hercle magis quam Sol illis tempore prior. Et quemadmodum substantia Solis producit radios, &à Sole &radijs procedit lumen: ita Pater generat Filium, &a Patre &Filio procedit Spiritus sanctus.