Latin
124
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 124
Unproofread scanNot analysed yet
Et sicut radius Solis descendit de coelo ad terram, &corpore solari, &non separatur, &neque a cęlo abest, neque a terra, sed est in corpore solari, in caelo, in terra, &vbique neque sursum, neque deorsum abest: ita &Filius Dei descendit in terram, &neque à Patre abest, nec à cęlo, nec a terra; sed fuit semper, &est in gremio Patris, inseparabilis, &sursum, &deorsum, &vbique, &nusquam deest. Et quemadmodum est lumen solare &in corpore solari, &in radio, &in cęlo, &in terra, &ingreditur interiora domus, &omnia illuminat: ita &Spiritus sanctus, vbique &cum Patre, &cum Filio est sursum &deorsum, &omnes homines illuminat, &nullibi deest. Spiritus enim, ut ait Paulus, inquirit &profunditates Dei. Sol itaque visibilis &vnus est, &in se habet Tria distincta pariter &vnita. Quare prisca Graecorum Theologia (ut apud Plotinum) Solem venerabatur ut Deum. &Heraclitus Solem vocat fontem caelestis lucis. Profecto qui non videt Solem in Mundo esse imaginem, vicariumque Dei, is certe noctem numquam considerauit, nec Solem suspexit exorien tem, nec illius animaduertit munera. Exstat &alia Triadis effigies in Sole, qua Deum veneratur homo, dicente Psalmographo Vespere, Mane, &Meridie narrabo opera Domini. Trib. siquidè differentijs mortalium oculis Sol reuelatur, primo in Ortu: deinde in Meridie: tertio in Occasu: in Septentrione autem, &mediae noctis puncto nobis est occultus. Sic prisca Theologia Tres regiones fa ciens, Ortum, Occasum, &Meridiem, Inferos in Septentrione locabat, propterea quod Sol numquam eo perueniat. Ad hoc spectat, quod apud Salomonem scriptum legitur: Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit, id est vbicumque homo, qui est tamquam lignum, sibi locum ad futuram sedem praeparauerit, ad Austrum cum ceciderit, id est mortuus fuerit in requie Paradisi, et gloria regni cęlestis permanebit in ęternum: si vero male viuendo sibi locum praeparauerit, ad Aquilonem, qui frigidus est, inferni poenas luet in secula.