Latin
125
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 125
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc insinuat &Euangelica Veritas, quae impios ad sinistram a Deo Man. 25. in extremo iudicio sistendos asserit; sinistram vero in eodem Septentrione esse priscis Theologis quis dubitet? nam T. Liuius lib. ab vrbe condita primo, dexteras ad Meridiem partes Augurum instituto; ad Septentrionem sinistras statutas ait. Atque ad hanc sententiam facit, quod Psalmo octuagesimooctauo legitur: Aquilonem et dextrum tu creasti, quod Septuaginta interpretes Mare sunt interpretati; vnde quia in sinistra constituta sunt mala, per Ie remiam prophetam dicit Dominus: Ab Aquilone exardescent mala. c. i. 4io. &rursum: Malum ego adduco ab Aquilone. item alibi: Vox auditio nis ecce venit, &commotio magna de terra Aquilonis. Consentiunt Platonici qui asserunt Septentrionales daemones esse malos idipsum comprobant Astronomi. Orbe. n. in quatuor quadrantes diuiso, partibus extremis Aquilonarib. Martem, &Saturnum Ptolomęus tribuit. Quare nullum inuenias ad Septentrionem suas fundere preces; sed Lex Hermetis, et Maumethi ad Meridiem adorat: Lex Moysi ad Occidentem: Lex Pythagoricorum, &Christianorum ad Orientem. Pythagorici quidem ideo adorant ad Orientem, non quod in ea parte Mundi Deus aliquo modo circumscriptus, aut specialiter habitet; sed quia Deus lux est vera diciturque; eam ob caussam ad creatum istud lumen conuersi, non illud quod creatum est lumen, sed eius luminis D. Athan. Creatorem adorant, &ex elemento omnium splendidissimo, omnium splenlib. quęs. didissimum Creatorem Deum venerantur. Nos autem fideles scimus. quod Apostoli Christianorum Ecclesias, ideo iusserunt Orientem ver sus orare, ut ad Paradisum respicientes, suppliciter a Deo petamus, vt in antiquam nos patriam et locum, vnde cecidimus, restituere velit. Nempe vbi nostra, qua vtimur, translatio habet Genes. c. 2. Plantauerat autem Dominus Deus Paradisum voluptatis à principio: altera translatio (quam Glosa explicat ordinaria) centinet: Plan tauit Deus Paradisum in Eden ad Orientem. vt quod nos voluptatis nomine exprimimus, alij nuncupatione Eden signent.