Latin
127
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 127
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his item quae sunt in Mundo, manuducimur ad cognitionem attributorum Diuinae Trinitatis. Mundus enim sine Fecunditate Prole, &Amore perseuerare non potest. nam his sublatis, Mundum deficere oportet; Et Fecunditate Partu &Amore vnus est Mun dus. Vnius igitur Mundi sunt Fecunditas, Partus, &Amor. Nec Fecunditas est alius Mundus; &Partus, alius; &Amor, alius; sed sunt vnus &idem Mundus. Et sic haec sunt vnius Mundi, vt nihil Mundi sit absque illis. participatur enim Fecunditas Mundi, &Partus, &Amor in Angelis, angelice; in Hominibus, humanę: in brutis (vt ita dicam clarioris doctrinę gratia) brutaliter; in mineris, mineraliter; in Sole, solariter; in entibus, entice; in elementis, elementaliter; &ita de singulis suo modo. Et vnde habet Mundus illa, vt sit necessario ita Trinus, sicut vnus, nisi a Creatore? Est enim in Deo naturalis hęc perfectio, quam omnibus tribuit, vt sint meliori modo, quo eße possunt. Nam sine hac Trinitate Mundus naturam non haberet; neque naturalem persectionem; nec benedictionem a Deo possideret, quę in vnitate eßentię sic Trinitate lucet. Quemadmodum igitur Creator est vnitrinus; ita &creatum Trinum, &vnum est, cum creatum a se nihil sit, &omne id, quod est in hoc subsistat, quòd est imago, &similitudo Creatoris. Trinitas igitur, quae in creatura videtur, est a Trinitate increata, tamquam imago ab exemplari; &caußatum, à caussa. In Diuina igitur natura est Fecunditas, Proles, &Amor. Fecunditas Deus est, qui &origo, &Pater. Proles autem ipsius Fecunditatis, Filius. Amor vtriusque nexus, Spiritus sanctus. Proles, Fecunditas, Amor. Filius, Pater, Spiritus sanctus. Haec Diuinae foecunditatis consideratio reperitur in perfecto ma