Latin
128
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 128
Unproofread scanNot analysed yet
gisterio. Quandoquidem in essentiaperfecti magisterij, est operatio, ars, &delectatio. ex operatione ars, ex operatione &arte delectatio. Et quia fabricando fabri efficimur, operatio est foecunditas; ars, proles; delectatio, nexus: &est propinquior similitudo temporalis magisterij, ad ęternum magisterium creationis. Sic in essen tia exercitij est faciens foecunditas; id quod fit, proles: &facere ip sum, quod procedit à faciente, &eo quod fit, nexus. In natura etiam intellectuali speculatina, quae magis Deo similis est, quanta sit Fecunditas, Proles, &Amor, ostendunt libri innu merabiles, nam quot theoremat a circa veritatem generauit intellectualis Fecunditas? quot delectationes processerunt ab illis, &suauitates spirituales, quę fecerunt illos pro nihilo habere gaudia hu ius Mundi? Quandoquidem in illa natura intellectuali est Fecunditas, quae de se generat Verbum, seu conceptum intellectualem, &ab ipsis procedit amplexus seu uoluntas. Quando enim mens uerbum generat, seu notitiam, statim procedit amplexus, seu voluntas. sicut enim id quod non scitur, non amatur; ita non potest non procedere a mente ¬itia voluntas. Scientia enim est de numero bonorum honorabilium; bonum autem est quod appetitur. omnia enim bonum appetunt. TRINITAS ad omnem affectum concurrens. Trinae actionum nostrarum sunt caussae; Trina agendorum initia; Tria ad omnem effectum concurrentia. quorum si quid defuerit, nihil absoluitur: &,si adsint omnia, pariter consummantur Scientia, Potentia, Voluntas. Vbi igitur haec Tria, Intelligere, Posse, Velle, vna, &concordi chorea inuicem colligantur, libera est, facilis, &non impedita actio; si tollas vnum aliquod, perfectionem imminuis. Hac Trinitate rerum conditor Deus opera sua perfecit.