Latin
132
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 132
Unproofread scanNot analysed yet
eorum, quae sensibus subijciuntur, &generantur, &intereunt, de quibus nemo vnquam dubitauit. eiusmodi sunt animalia omnia, et quae gignuntur è terra: Alterum ea complectitur, quae licet sub aspe ctum cadant, semper tamen sunt, neque vllum habent ortum: cuiusmodi illam quintam naturam Diuinam esse arbitrantur Peripatetici, ex qua caelestes sphaerae &stellae vagae, &inerrantes constitutae sunt: Tertium genus earum substantiarum est, quae nullo mo tu agitantur. eas Pythagoras, &Platonici simplices, &ab omni corporis societate liberas eße dicunt; sed hoc tertium genus à Platonicis secatur in duo, Mathematicas, inquam, formas, &Ideas; Verum Pythagorici, &Peripatetici Ideas repellunt; &Mathematica relinquunt. Triplex est Substantia, Materia, Forma, Compositum: sic &Triplex definitio per Materiam, per Formam, per Compositum; &illę tantum sunt perfectae. Quę a forma sumitur definitio, principium est demonstrationis: quę a materia, conclusio est: quę vero ex vtraque constat, efficit demonstrationem positu differentem. Tria sunt vera principia rerum naturalium omni composito concurrentia, scilicet, Materia, Forma, &Priuatio.