Latin
133
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 133
Unproofread scanNot analysed yet
nam vnum Arist. I. subiectum (hoc est Materia) quod Gręci hylen vocant, sufficit Puyse. ad patiendum: &duo contraria, scilicet, forma, &priuatio, ad Arist. lib. agendum. de Gene ratione, Tria generationis &corruptionis principia sunt, Materia, For &corruma, &Efficiens ad generationem &corruptionem requisita. ptione. Nam nihil est mobile, nisi habeat materiam, &materia nuda non potest esse mobilis, cum non possit existere; ergo in motu requiritur forma: Et cum nihil reducit seipsum de potentia ad actum; ergo requiritur Efficiens. Tria rerum principia constituit Plato, Deum, Materiam, &Speciem, seu Ideas. Deum quidem effectorem omnium: Materiam autem quae primae rerum generationi subiaceat: Speciem vero vniuscuiusque faciundae rei exemplar Tria apud Orpheum ab initio rerum principia pullularunt. Nox, Coelum. Terra, Elementorum quaedam sunt simpliciter leuia, vt Ignis; quaedam sim pliciter grauia, vt est Terra; Quaedam grauia &leuia, vt Aer qui est grauis respectu ignis, leuis respectu terrae; &Aqua, qua est leuis respectu terrae, &grauis respectu aeris. Respectu loci est in elementis Trinitas. Tria enim dumtaxat Elementa se contingunt in loco generationis, scilicet, Aer, Aqua, Terra. At vero Hebraeorum Rabini asserunt in suo Alphabeto Tres esse litteras, Tria significantes Elementa, Terram, Aquam, Ignem: ex quibus vniuersa componantur, &conglutinentur per aerem, quem non elementum, sed glutinum elementorum esse affirmant. TriTrium in Deitate personarum expressio nobis inuolucro quodam, et velamento imaginis adaperitur in Igne. in eo. n. inuenimus Tres Diuinas proprietates: prima ipsa est substantia corporalis quod Ignis est; deinde Splendor eius, qui in ipso permanet; Tertia Calor, qui ab vtrisque procedit.