Latin
134
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 134-2
Unproofread scanNot analysed yet
ignis coniunctus rei combustibili, videlicet, in aliena materia; ignis mixtus, scilicet, in re elementata, in qua secundum quosdam ignis &alia elementa sunt actu, non quo ad esse primum, videlicet, formarum substantialium; sed quo ad esse secundum, nempe qualitatum suarum, quae sunt reductae ad medium; &ideo sunt ibi sicut extrema in medijs, &secundum aliquos non sunt ibi in actu; sed in virtute. Tria habet interstitia sphaera Ignis, videlicet, supremum, quod vocatur igneum; medium; &infimum, quod dicimus Olympum. Tripliciter apparet Ignis, nempe Flamma, Carbone. Luce,