Latin
134
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 134
Unproofread scanNot analysed yet
quae hoc modo aestimanda videntur, vt quod est in igne substantia corporalis, ita intelligatur in Trinitate quodammodo persona Patris; et quod est in igne Splendor eius, hoc sit in Tri nitate persona Filij, sicut Apostolus dicit: Splendor gloriae eius; quod autem est in igne calor, hoc est in Trinitate persona Spiritus sancti, sicut legitur in Psalmo: Quis se abscondet a calore eius? In igne igi tur primo animaduertitur ipsa fecunditas sensibus nostris prorsus oc culta; deinde lux eiusdem manifesta ex ipsa manans fecunditate, ip sique semper aequalis; postremo est ab vtroque propagata vis calefa ctoria penitus vtrisque par. Ab igneoritur lumen, &calor: a natura Dei, verbum, &Spiritus sanctus. Ignis si non est aliquid quod illuminetur &calefiat ab eo, tamen hic ignis semper habet lumen &calorem: ita &ante creationem Mundi fuerunt Verbum, &Spiritus sanctus potentiae naturales Dei, &per has Tres proprietates viuit Deus sempiterne etiam ante creationem Mundi, &per has creauit Mundum, &per has regit eum. Et quia hae Tres proprietates non distinguunt almam &lissimam substantiam Dei, propterea Deus est, &cum proprietatibus suis vnus Deus, &non Tres Dei, sicut ignis, Splendor, &calor, vnus est ignis. Ignis, Pater, A nullo, Splendor, Ab vno, Filius, Calor, Ab vtroque, Spiritus sanctus, Triplex esse habet ignis. est enim ignis purus in propria Sphaera;