Latin
DENVMERO IX
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 137-2
Unproofread scanNot analysed yet
vterque magna sui fiducia fretus, in eoque iam essent, vt manu conserturi viderentur, inuicem (vt fit) sciscitantes alter alterius genus &patriam, amicitiam tandem hospitiumque auitum agnouerunt; quo facto cum pugnare nollent, atque ideo diuersi abire cępissent, ibi Diomedes Glaucum ita alloqui coepit. Heus tu quin arma inuicem commutamus, vt omnibus his innotescat paternum auitumque hospitium nobiscum intercedere? Quo dicto confestim ex ęquis desilientibus illis, &mutuis complexibus accepta dataque fide, in tantam amentiam Glaucus loue mentem eripiente, prolapsus est, vt arma aurea, ac centum bobus aestimata, aereis armis Nouemque bobus aestimatis continuo immutaret. Huius autem Diomedis &Glauci inaequalis permutatio prouerbio locum fecit, quoties deteriora melioribiis reddita volumus significare. Nec tandem a my sterio vacat quod apud eundem Poetam Graeci Nouem annis mala machinati sunt Achiuis, tentantes omnibus dolis: nouerat enim Marti dicatum esse Nouenarium, quare haec canit. Vlyßeę Rhapsodia 3. Annis namque Nouem celsae prope Pergama Troiae Nexuimus fraudes Phrygibus per Dorica castra. Obruimusque illos pugnis, Quemadmodum Gręcis Chalchas prouidus augur ex serpentis por tento in Aulide praedixerat, de quo Naso sic cecinit lib. 12. Metamorph. Hic patrio de more Ioui cum sacra parassent, Vt vetus accensis incanduit ignibus ara, Serpere cęruleum Danai videre draconem In platanum cęptis quae stabat proxima sacris. Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa, Quas simul &matrem circum sua damna volantem Corripuit IX. Corripuit serpens auidaque recondidit aluo. Obstupuere omnes. at veri prouidus augur Testorides vincemus, ait, gaudete Pelasgi: Troia cadet. sed erit nostri mora longa laboris: Atque Nouem volucres in belli digerit annos. At diuina oracula redeamus. Nonus Psalmus illorum primus est, qui