Latin
DENVMERO IX
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 138-3
Unproofread scanNot analysed yet
aduentum Antichristi prophetant, cuius os maledictione, et amaritudine plenum, et sub lingua eius labor, et dolor. In eo rursum sacratissimus Domini aduentus exponitur, quando Dominus iudicabit Orbe terrae in aequitate, et populos in iustitia. Numerus etiam praesens illud Matth. occultum aperire probatur, quod hora Nona Dominus noster IES! Christus sanctum emisit Spiritum. Circa horam quippe Nonam, cum incli nata iam eßet ad vesperam dies, &tepefactus a meridiano feruo re radius Solis, mysterium victoriosissimae passionis consummauit. cuidenter se insinuans, propter auferenda scelera, quibus a Diuina luce &dilectione in huius mortem peregrinationis incidimus, crucis subijsse patibulum. Quare inter alia etiam de passione Dominica Psalmus loquitur Nonus, per calculum suum transitus eius horam annuncians, quando etiam Crucis ipsius noscitur narrasse my steria. Quod si D. Athanasium sequi voluerimus, in hoc Psalmo est Angelorum demonstrata pernicies, cum dicitur: Increpuisti gentibus, &perijt impius. Nam vt in Canonicis decretis legitur, De con. dis. 1. c. quod Nouem hebdomadibus, Alleluia, intermittimus, non incon Hi duo. grue per Nouem hebdomadas, Nouem Ordines accipimus AngeRubertus Tuitiem. li. lorum, quorum decimus, per superbiam corruens, Angelicum nu 12. in Io han. merum minuit, &a felicitate perturbauit. item August. sermo ne de Decimis: Haec est, inquit, Domini iustissima consuetudo, vt 16. g. 1. Decimę. si tu illi decimam non dederis, &tu ad decimam reuocaberis, hoc est, ad Daemones, qui sunt Angelorum pars decima, associaberis. Tractans Salonius locum illum in Ecclesiaste: Sapientia confortabit sapientem super decem principes ciuitatis: Sapientia, inquit, Cap. 1. in hoc loco Iesum significat, qui est virtus et sapientia Dei. Decem principes ciuitatis sancti Angeli sunt intelligendi, qui sunt principes Pet. Lob sent lib. dis. 9. Psal. Luc. rus sena tor in Ps Psal.