Latin
DE NVMERO L
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 138-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ab his accedamus ad Euangelium. nam &nos quinquagesimum diem Hebraeorum more colimus, quamuis, vt dictum est, illud intersit, quod illi propter sabbatum, hunc diem hebent sacrum: nos autem propter aduentum Spiritus sancti. quemadmodum &alia quaedam sunt in lege Moysis, quae apud eos quidem per figuram, &adumbrationem peraguntur, ac celebrantur; à nobis autem mystice &vere restituuntur ac perficiuntur. quo in genere illorum est Circuncisio, &noster Baptismus; corum Iubilaeus, quo terrae fit remissio &seruorum libertas, &noster Iubilęus; quo peccata dimittuntur, &à diabolica seruitute liberamur per Spiritum sanctum.