Latin
DE NVMERO L
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 138-4
Unproofread scanNot analysed yet
aestas autem empyrosis. i. exustio, quod est Mundi incendium Chri stianis quidem omnibus hoc plane persuasum habetur, Mundum hunc duplici exitio obnoxium. semel quidem aquarum cataclysmo, quod iam re ipsa consummatum in ortu Mundi ex mysterijs num. 17. &27. didicimus. rursus in fine seculi Mundus ignis incendio deflagrabit, qua deflagratione secundo delebitur impietas hoVidequę minum. Quod praeter Christianos, &primi seculi homines, non la de duabus colo tuit Ouidium, qui lib. 1. Transformationum haec canit. nis scribit IoseEsse quoque in fatis reminiscitur affore tempus, phus anQuo mare, quo tellus, correptaque regia coeli tiquit. li. Ardeat, &Mundi moles operosa laboret. Lucanus stomachans in Iulium Cęsarem, quod cęsos à se in PharLibro Phar. sal. salico praelio cremari noluerit, quod tum honestum sepeliendi genus erat, solatur eos, tandem fore vt omnes vltimo Mundi incendio deflagrentur. Hos Caesar populos si nunc non vsserit ignis Vret cum terris, vret cum gurgite ponti. Communis Mundo superest rogus, ossibus astra Mixturus.