Latin
140
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 140
Unproofread scanNot analysed yet
lib Decogni quae sunt meminit, quae Pater nominatur; ex qua nascitur Intellitione ve gentia, quae &vniuersa quae sunt, intelligit, quae Filius nuncuae vitae patur; ex vtraque Dilectio procedit, quae se, &cuncta quae sunt, diligit, quae Spiritus vocatur. Ipsa anima itidem ad huius imar ginem conditur, dum ei Memoria, Intellectus, ratio Dilectionis indicitur. praeteritorum namque meminit; inuisibilia intelligit; mala respuens, bona diligit. Amplius tres potentiae Memoria, Intellectus, Voluntas in vna sunt anima; quemadmodum Pater, FiPetru Ga lius, Spiritus sanctus sunt vnus Deus. Ex memoria quidem formalatinus. tur intelligentia. neque enim est ex quo formetur intelligentia ipde Arcanis catho sa, nisi ex memoria, secundum quod memoria est notitiam rei apud licę uer se habere. Nisi igitur apud animam sit notitia, non est quo formetatis. tur intelligentia. Intelligentia autem extendente se ¬itia, &accipiente id quod verum est in ratione boni, &conuenientis, statim ex memoria &intelligentia formatur appetitus, qui est voluntas, sicut facile à quolibet sapiente intelligi potest. nec enim aniAug. de ma perfecta eße potest, sine his tribus, nec horum trium vnum aSpiritu &anima liquid, quantum ad suam beatitudinem pertinet, sine alijs duobus integrum constat. sicut igitur ex memoria formatur intelligentia; sic ex Patre in diuinis generatur Filius. &quemadmodum ex memoria &intelligentia extensis, &quasi spirantibus bonum, formatur voluntas; sic ex Patre &Filio, tanquam ex vno spirandi principio, procedit bonum, quod est Spiritus sanctus. intelligentiam &voluntatem tam pro potentia, quam pro actu sumendo. Ipsa quippe Diuinae Trinitatis imago, vt placet Scoto in primo lib. dist. 3. quęst. vlt. non in solis primis animae actibus consistit, sed in primis &secundis simul sumtis. Ibi enim non tantum Diuinarum per sonarum distinctio, origo, atque productio optime refulgent, uerum ipsarum quoque identitates, ac diuinae essentiae vnitas expresse repręsentatur. Sicut enim Pater, Filius, et Spiritus sanctus, non sunt tres Dij, sed vnus Deus, personis excellens Tribus; ita memoria, intelligentia, &voluntas non sunt tres animae, sed vna solum anima dignitate insignis triplici. Est itaque anima vna, &indiuisibilis substantia, sine sui diuisione trina, discreta in memoriam, intellectum, &voluntatem.