Latin
141
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 141
Unproofread scanNot analysed yet
Memoria non est intellectus nec volun tas. Intellectus non est memoria, neque voluntas. Voluntas neque intellectus, neque memoria. Sunt tamen haec inuicem correlatitia, aequata, &similia, vna insuper eademque animae substantia. Quare in his tribus Diuinam imaginem gerit in sua natura noster interior homo. In memoria si quidem imago Patris relucet, quia memoria fecunda cum actu dicendi producit verbum. Intelligentia vero imaginem exprimit Filij, quia Filius per modum intellectus &na turae gignitur. vnde Filius in Diuinis est notitia genita, qua se Pa ter cognoscit. In uoluntate autem imago Spiritus sancti insinuatur, quia Spiritus sanctus per modum voluntatis a Patre &Filio, tanquam ab vno principio, &vno spiratore procedit. Quare Spiritus sanctus non est nisi amor, quo Pater et Filius se mutuo amant. Inest animae alia Triadis consideratio, adest enim ipsa substanCassiod. i Psal. 50 tia incorporea rationalis, in qua nunc intellectus &vita est: &quod est in anima substantia, hoc intelligatur, si dici fas est, in Trinitate persona Patris. quod autem est in anima, virtus &scientia, hoc intelligatur in Trinitate Filius, qui est Dei virtus, &Dei sa pientia. &quod in anima viuificandi proprietas, hoc &in Trinitate intelligatur Spiritus sanctus, per quem viuificandi opus multis locis praedicatur impleri, sicut ait Petrus in epistola prima: i. Pec. 3. Mortificatos carne, vificatos autem spiritu. item Apostolus: Lit tera occidit, spiritus autem viuificat. Et in Euangelio Dominus ait: Io. 6. Spiritus est, qui viuificat. nam caro non prodest quicquam. Haec autem quae diximus tria singulariter sequestrata nullatenus inueniuntur, quamuis intellectus noster ea distincta possit aduertere; sed ita naturaliter sunt vnita, vt dum vnum horum se obtulerit, simul Tria semper occurrant. Anima, Pater, Anima, Filius, Virtus, &scientia, Spiritus sanctus. Viuificandi proprietas