Latin
142
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 142-2
Unproofread scanNot analysed yet
&Sermo producit Spirationem, sunt ergo Tria, Anima, Sermo, Spi ratio. Anima est ad modum Patris; Sermo animae, ad modum Filij &verbi Dei; Spiratio animae, ad modum Spiritus sancti. Ani ma est ingenita, Deus Pater ingenitus est. Sermo generatur ab ipsa anima, et verbum Dei a Patre generatur. Spiratio ab Anima et Sermone, Spiritus sanctus a Patre, Filioque procedit. Anima, Sermo, &Spiratio, anima vna, &non Tres: ita &Pater, Verbum, &Spiritus sanctus vnus Deus, &non Tres. Inseparabilis anima, &Sermo, &Spiratio, vna anima &non Tres. Inseparabilis Pater, Verbum, &Spiritus sanctus. Spiratio, Anima Sermo Verbum Pater Spiritus sanctus. Adhuc Tria considerantur in Homine, Esse, Nosse, Velle.