Latin
142
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 142
Unproofread scanNot analysed yet
Possumus &alio modo ex his quae his quae in nobis sunt, ea quae suprae nos sunt intelligere, atque imaginari. in nobis enim &Mem est, &Sermo, &Spiritus. Haec autem tria inseparabilia sunt, &aequalia. Et quidem Mens Sermonem impatibili modo gignit; Sermo autem sine Spiritu ex Mente progredi nequit. Ita fit, vt quamquam in nobis Tria sint, unus tamen homo sit iuxta id, quod in Tribus personis intelligitur, eo quod Mens &Sermonem, &Spiritum habeat. Eodem modo Pater, Filius, &Spiritus sanctus Tres quidem personae inseparabiles, vnus autem Deus. Et Pater citra passionem Filium generat, Filius rursum sine Spiritu non est. Sermo Mens Spiritus, Pater Filius Spiritus sanctus. Est item anima nostra vna persona; anima vero producit Sermonem,