Latin
148
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 148
Unproofread scanNot analysed yet
Seminatiua, Immutatrix, Generatricis potentiae trina operatioPlasmatiua. Hominis nutritio Trinis membris perficitur, Ore, Stomacho, He pate. cibus enim ab ore assumitur; recipitur, continetur, &conseruatur in stomacho; postremo ab hepate concoquitur, &digeritur transiens in venas, &tandem in animalis substantiam. Quemadmodum autem illis Tribus corporis partibus confertur alimentaria substantia, priusquam vertatur in sanguinem; ita &intellectualis species, prius quam mentem pascat sapientis, Tres in animo recipit status, primum in Intellectu; secundum in Memoria; tertium in Contemplatione, per quam iterum confertur intellectui. Est. n. Intellectus Ori: Memoria Stomacho: Contemplatio vero Hepati analoga. Os siquidem &Intellectus, anteriores sunt partes naturalesque valuae, quibus tam corporea, quam spiritualis alimonia est introducenda: Stomachus vero &Memoria interiores partes sunt corporis &animi, quarum ille procedens manansque ab ore excipit alimentum; hęc autem irrumpentibus per intellectum notionibus, it obuiam, illasque colligit, &conseruat: Hepar autem et Contemplatio hac ratione respondere probantur, quod illud quidem introductam ab ore, &a stomacho conceptam alimoniam coquit, digeritque in sanguinem; haec vero pariter immissam per intellectum, &à memoria conceptam, atque reseruatam notionem, digerit, ordinat, rursumque intellectui offert. Has autem corporis, &animi functiones hac verborum serie exprimere vel facile possumus. Stomachus Hepar Cibi aßumtio Conseruatio Coctio Intellectus Memoria Contemplatio Representatio Speciei apprehensio Reseruatio Primum Secundum, Primum, Tertium, Ab vtroque, A primo, Per se, Spiritus sanctus. Pater, Filius, Trino rursus calore atque igne praeparatur, &concoquitur ho Elementari; tertio minis cibus; primo quidem Cęlesti; secundo Humano: Sole, Igne, Hepate. Hisce tribus ignibus praeparatur alimentaria hominis substantia, priusquam ex materia conuertatur in sanguinem. Nempe a Sole maturantur fructus, herbae, plantae, &animalia gignuntur; deinde ab elementari igne, quida quid in eis cruditatis, contrarij, &superflui humoris est, exhalatur ac resoluitur; postremo in homine, hepatis calore, in sanguinem omnia conuertuntur. (Maturitas, Sol, Cęlestis, Trinus calor, Elementaris, Ignis, Coctio, Proprietates. Digestio. Humanus, Hepar, Tribus etiam speciebus pascitur, &eruditur Anima. Mundo, Sensibili, Corpore,