Latin
149
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 149
Unproofread scanNot analysed yet
nempe aImaginaria siue phantastica, Rationali seu intelligibili, Seipsa. Mundus. n. sensibilem mittit, vibratque speciem. Corpus imaginationis speciem, vt spectrum animae praesentat, proponit, &offert. Rationalis Species, &in anima subsistit, &ab anima ani mae praesentatur; Et in hac sola consistit Hominis &Consummatio. Eruditio, Scientia, Bona omnia, &Hominibus expetibilia, sunt in triplici genere, nam vtilia, aut honesta, aut delectabilia, Vtilia quidem sunt corporis bona, naturalesque corporis necessitudines, vt vestes, cibus item et potus, sine quibus saluari nequit humanum corpus. Honesta vero bona sunt disciplinae omnesque Virtutes, quae propria sunt ani mi bona. Delectabilia autem sunt sine quibus esse quidem potest animalis corpus, hilaritatem tamen &iocunditatem praestant, vt varij flores, &vnguenta; quo fit vt hominem partiamur Tres in partes. Corpus, Animam, Totum. vt bona Vtilia referantur ad corpus: Honesta, ad animum: Delectabilia, ad compositum. Alia quippe sunt Corpori propria; alia Animos alia Vtrique communia, quae composito sunt propria.