Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 15-6
Unproofread scanNot analysed yet
quidquam scribere voluisse narrat Flauius Vopiscus Syracusius. et apud Nonium ex Aphranio: Septembris heri Kalendae, hodie ater dies. Macrobius in Saturnalibus dicit Nonis prohiberi celebritatem nuptiarum, quod primus nuptiarum dies verecundiae detur, postridie autem nuptam in domo viri dominium incipere oportere adipisci, remque facere diuinam. Ideoque ne nupta postera die libertatem auspicaretur vxoriam, aut atro immolaret, quo nesas erat celebrari, nonas inhabiles nuptijs esse dixerunt. Quid vero de Alliensi pugna, quae facta est anno AV. C. 363. postridie idus quintilis, scripserit Verriu, Flaccus in 3. de verbor. significat. videamus: Vrbe à Gallis Senonibus recuperata L. Attilius in Senatu verba fecit, Q. Sulpitium tribunum militum ad Alliam flumen aduersus Gallos pugnaturum rem diuinam dimicandi gratia postridie idus fecisse. tum exercitum populi Romani occidione occisum, &vrbem, praeter Capitolium, ca ptam esse. Compluresque alij Senatores recordari sese dixerunt, quo ties belli gerendi gratia res diuina postridie Kalendas, Nonas Idus a Magistratis populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps praelio rem male gestam esse. Tum Senatus eam rem ad Pontifices reiccit, vt ipsi quod videretur, statuerent. Pontifices decreuerunt nullum his diebus sacrificium recte futurum. Haec Pet. Crilibro 1. Hist. Ec cl. lib. 7 Plut. in Symposio lib. 9. cap. 6. Lib. 5. ar nalium. F. Laurem Surius car thuâan. Nicepho