Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 84-3
Unproofread scanNot analysed yet
die a Fidelibus aduersus Turcas apud Naupactum, non longe sane ab eo loco vbi olim Antonius fuit ab Augusto superatus, feliciter pugnatum est, cum Selinus Turcarum Imperator Cyprio regno paucis ante diebus potito vniuersum Ionium, atque adeo ipsum Adriaticum sinum ingenti classe infestaret, omnium fere principum Christianorum classis, qui ad id communis hostis bellum reprimendum in vnum conspirarant, Marco Antonio Columna, Iohanne Austria &Sebastiano Veniero Ducibus, tandem Nonis Octobris Turcis occurrunt. Ibi Turca, &recenti victoria terrestri ferox, &quod Fideles tertiam fere partem superaret, se inuictum existimans, classem summo mane educit, &aspirante vento dat pugnae signum. faciunt idem non impigre Christiani Duces, qui maiorem in Deo, quam in viribus, quibus longe cedebant, spem collocatam haberent; itaque magno clamore &tormentorum strepitu concurritur. sub ipso vero pugna initio diuinitus statim ventorum tanta mutatio consecuta est, vt iam Fidelibus aspirarent qui ante reflarant venti. Quare Victoria statim ad Christianos est inclinata, qua demum potiti sunt, cum ameridie fere ad noctem vsque atrocissime fuißet dimicatum. Ferun tur captae circiter 180. triremes Turcicae, &plusquam 40. partim combustae, partim submersae, reliquae paucae duce Ochialino turpiter à principio pugnae fugam capeßerant. Occisi vero ex hostibus 20. milia, &vltra, multi etiam capti: Christianorum, qui apud ipsos capti ui tenebantur, inuentus est ingens numerus, qui omnes fere sunt liberati: nam aliquot ex ipsis Turcis, desperata iam victoria, sunt ante trucidati. Ex nostris triremes admodum paucę sunt desideratae. Fuerunt quidem Romanis in vniuersum Nonae, Idus &Kalendę fausti, &agendis rebus felices dies. Tranquillus in Augusto: Sanxit, inquit, ne plus quam bis in mense legitimus Senatus ageretur, scilicet, Kalendis, &Idibus. tantum ille. Qui prędictos proxime sequuntur dies, Dijs Manibus attributi, atri &tristi omine infames ab ipsis Romanis habiti sunt, tamquam Secundi quidam dies, in quibus exercitum conscribere, legiones educere, manus cum hoste conserere, Sponsalia inire, peregre proficisci, quidquam publicę vel priuatę rei moliri, aut aliquid nouę rei inceptare, ceptare, inceptum fedum &exitiale existimatum, eo quod illis ma xime diebus insignem aliquam cladem calamitatemve passi fuissent. Fuit enim obseruatum vt qui hostes bello tentare, vel acies eo tempore committere curarent, rem in non mediocre periculum di scrimenque adducerent, magno postea exitio consecuto. De hoc meminit Ouidius Fastorum lib. 1 Lρ Vendicat Ausonias Iunonis cura Kalendas: Idibus alba Ioui grandior agna cadit. Nonarum tutela Deo caret, omnibus istis Ne fallare caue, proximus ater erit. Omen ab euentu est; illis nam Roma diebus Marte sub aduerso tristia damna tulit. Tacitum Imperatorem posterum Kalendarum diem nec legere, nec