Latin
150
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 150
Unproofread scanNot analysed yet
Corpus per se deorsum ad inferiora rapitur, Anima suapte natura ad superiora tollitur, Compositum vero nexus est, et amor vtriusque, quo continentur ambae partes in medio. Itaque alia sunt bona ob quae disquirenda deprimitur diciturque corpus in Mun dum: Alia vero quorum amore oblita nesciaque corporis anima, se se quodammodo illius claustris exerit tollitque pro viribus ad Sydera: Alia denique sunt, quae vtrique parti epithalamium siue hymenaeum canunt, quibusque coercentur in medio, copulantur inuicem, cocuntque in toto. Erit igitur trinarerum positio seu susceptiua potentia et locus, Mundus. Corpus, Anima, quod vniuersa hominis bona sint, vel in Corpore, vel in Anima, vel in Mundo, tamquam in potentia, in subiecto, &in continenti loco. TRINITAS in sensibus exterioribus. Eodem modo Tripartiti sunt sensus, Vtilium, Honestorum, Delectabilium. Tactus &Gustus fere vtilium sunt bonorum; visus &Auditus, honestorum; Odoratus, delectabilium. Tactus. n. &Gustus omnibus animalibus ad naturalium necessitudinum prouidentiam à natura deputati sunt: ita vt praesente tactu, statim id cui inest dicamus esse animal atque eo absente non esse animal. Comitatur autem Gustus Attactum, nec ab eo vnquam separatur. Vt. n. is iudex est naturalis, conuenientisque loci: ita &ille praetentator na turalis conuenientisque alimenti. Visus &Auditus disciplinae sensus vocantur omnium praestantissimi et liberalissimi, qui vt Gustus &Tactus ad corporis carnisque salutem; ita &ipsi ad Spiritus, atque animi pastum, eaque haurienda, quae animum erudiunt virtuteque consumantur, facti atque instituti a natura videntur. vera n. animi bona sunt disciplinae, scientiae, omnesque virtutes, &quaecumque propter se bona sunt, quae liberalia, &honesta nuncupantur. Odoratus autem, qui aequalis mediusque sensus dici potest, honestior quidem &liberalior est Gustu, &Tactus minus tamen liberalis visu &Auditu, minusque animo aut corpori proprius, quam extremi . is. n.