Latin
151
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 151-2
Unproofread scanNot analysed yet
communis dicitur, &externi quinque, in quibus miro responsu de sensibus. &congruentia, Trinitas elucescit. sensuum enim alij sunt praesentatiui ministrantes, &obiectitij; passibiles alij inferiorum iudices arbitri praecipui, &eorum quae ab illis offeruntur susceptiui. Manus enim quę tactus quidam sunt, oculis ministrant scripturas, colores, &omnium picturarum varietates; Os auditui vocis concinentiam omnemque harmoniam offert; Odoratus cerebrum imaginationis locum variis inspirat odoribus. Tres igitur sunt qui offerunt &ministrant sensus, Gustus, Odoratus. Tactus, Tres item quibus ministratur, Imaginatio. Auditus, Visus, Tria sunt et quę offeruntur, quibusque hi ab illis pascuntur et aluntur, Odor. Vox, Color, Insunt igitur sensibus trinae Trinitates; prima ministrantium