Latin
152
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 152
Unproofread scanNot analysed yet
sensuum; secunda eorum quibus ministratur; tertia obiectorum, quae ministrantes praestantioribus offerre iubentur. In Humanitate, quadam participatione, videmus trinum, et vnum Deum. quanto magis. n. creatura Deo similis, tanto magis trina, &vna. Video quidem vos omnes esse homines; per essentiam igitur Humanitatis estis homines. Video plures esse in essentia humanitatis, et id per quod subsistit Hominum pluralitas, &sic est Vnitas, quia Vnitas est ex qua pluralitas, quoniam pluralitas est explicatio Vnitatis. Video vos esse inaequales. Vnde sicut inaequalitas sequitur pluralitatem, et ex ea oritur; eodem modo in essentia Humanitatis, ab Humanitate exoritur substantia inaequalitatis. Inaequalitas autem per aequalitatem subsistit. Quare in essentia Humanitatis est Vnitas, a qua aequalitas. Video vos diuisos, &ab inuicem separatos, sed diuisio seu separatio procedit a pluralitate, &inaequalitate. quare in essentia Humanitatis reperitur id, in quo subsistit diuisio, quod pro cedit ab Vnitate et aequalitate, et id est connexio. habemus igitur Di uinę Triadis imaginem in simplicissima essentia Humanitatis, ex qua per quam, et in qua Homines id sunt quod sunt, propter quod nisi Humanitas vnitrina esset, per ipsam Homines esse non possent. Etiam ex tribus personis manuducimur ad Diuinae Trinitatis inspectionem, &contemplationem. Non ita dicimus eße plures Humanitates, sicut plures Homines; sic non idem est Humanitas &Homo. sed idem est Deitas, &Deus, propter simplicissimam essentiam Diuinam; vnde sicut non sunt plures Deitates; ita nec plures Dij, &non sunt nisi tres personae in Humanitate, videlicet: Ego, tu, ille, vnde vere dicere possum, Ego sum homo, Tues homo, Ille est homo. Et sunt tres illae personae eiusdem Humanitatis. Vnde igitur haberent hoc tres illae personae, nisi Creator Deus esset simili modo Trinus in personis, &Vnus in essentia? Potnt igitur Deus dicere: Ego sum Deus, Tues Deus, Ille est Deus,