Latin
153
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 153
Unproofread scanNot analysed yet
eiusdem Deitatis. &non sunt tres Dij; quia non sunt tres Deitates; sed sunt vnus Deus, quia vna Deitas, quae Deus. Certum est tres personas in vnitate non esse vnitatem, seu singularia tatem; &tres personas in numero non esse nisi numerum &pluralitatem. Et veraciter dicimus tres esse diuinas personas vnitate, non in numero; &tres humanas personas in numero dicimus, ideo plures homines. TRINITATIS vestigium in hominis creatione, &propagatione. Humana species tantum vna est, Trino tamen actu a Deo substantialiter condita atque perfecta. Adam primus homo, &per se, &à nullo; Eua ex Adam, ab vno; Seth ex Adam, &Eua, ab vtroque. Quid tandem Adam erat? Dei figmentum. Tum quid Eua? figmenti segmentum. Quid autem Seth? vtriusque soboles. Quae eiusdem inter se substantiae sunt. non idem autem figmentum, segmentum, &soboles. Eua. n. &Seth ex eodem Adamo sunt. ex quo. n. alio? non tamen similiter ambo ex co progeniti sunt, quia altera segmentum est, alter proles. Atqui omnes inter se specie idem sunt. homines. n. nemoque est qui inficietur. Adaperit hoc Diuinae Triadis mysterium lohannes de Silua, hunc in modum scribens Tract. de Beneficio: Moriente aliquo campanae debent pulsari; pro Mulie-Par. 1. re quidem bis, pro eo quod ipsa inuenit alterationem. primo enim ψ(ατηεκκ βις ψυκρεκεύπη fecit hominem alienum a Deo, quare secunda dies non habet beυβ, Υπἐκ nedictionem. Pro Viro autem Ter pulsatur, quia primo inuenta est in nomine Trinitatis. primo enim formatus est Adam de terra; deinde Mulier ex Adam; postea homo creatus est ab vtroque. &ita est ibi Trinitas. Protulit igitur Diuina Mens primo humani generis Actum, Virum; deinde ex Actu, potentiam, idest, Mulieogl Mulierem, eduxit; tertio ex ambobus extremis actu. s. &potentia, viro &Muliere, eorum medium, amborum scilicet, Filium, per quem humana species Trinum totum perfectumque esse naturalite est adepta. Mitto tria hominum genera apud Platonem Marem di co, et Feminam, tertium ex vtroque compositum, cuius integra cuiusque hominis species, atque rotunda, dorsum, &latera circum habens, manus quattuor, &paria manibus crura, vultus duos, Masculi num genus Sole genitum dicentes, Femininum Terra, Luna promiscuum. Trini sunt insantis status, In vtero, In natiuitate, Post natiuitatem,