Latin
155
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 155
Unproofread scanNot analysed yet
quod licet aliqui de vino dictum putent, quoniam vinum in summo vasis, &in infimo insuaue est (optimum enim mel in infimo, vinum in medio, in summo vase oleum); sapientes tamen allegorice ad humanam vitam referunt, ita interpretantes vt in pueritia, &in senecta teras &abutare tempore vt libet; &eas aetates, quae nihil fere vtilitatis in se habent, nihil facias; mediam vero aetatem magnifacias, &non consumes, sed parce expendas, quoniam ea est perfesta, &,vt medium in vase vinum, suauissima. Ad hos humanae vitae gradus referunt Theologi Tres vigilias, de quibiis apud Lucam dicit Veritas: Beati serui illi, quos cum vene- Cap. 12. rit Dominus, inuenerit vigilantes. &si venerit in prima vigilia, &in secunda, &tertia, &inuenerit sic facientem, beatus ille seruus. quem Euangelij locum dilucidans Haymo hunc in modum scribit: Varietas vigiliarum, diuersitatem significat humanae vocationis. prima. n. vigilia primęuum est tempus nostrae aetatis, idest, pueritia: secunda vigilia, adolescentia, vel iunen Eccles. tus, quae peneidem sunt, Salomone dicente: Lętare iuuenis in adolescentia tua: tertia vigilia est senectus; cum vero Dominus nonnullos in pueritia bene operantes ab hac vita vocat, quasi ad seruos vigilantes in prima vigilia venit. si quis ergo in prima vigilia vigilare noluerit, saltem in secunda vigilet, idest, si quis in pueritia a bono opere torpuit, saltem in adolescentia, vel iuuentute somnum torporis à se excutiat, &dum virtus corporis viget, in bono opere se exerceat: si quis autem tam negligens, &desidiosus fuerit inuentus, vt nec in prima, nec in secunda vigilia vigilauerit, saltem in tertia, idest, in senectute iam resipiscat, &tunc vigilare non timeat, cum parum vigilaturus sit. neque . n. sero conuersos Diuina pietas despicit, qui per Prophetam ait: Peccator quacunque die conuersus fuerit, &ingemuerit, salLac. 13 uus erit. Hactenus ille. Hi sunt Tres anni, in quibus venit Dominus vinęae quaerens fructum in ficu, &non inuenit. Solet. n. scri ptura diuina vocare ficum, animam quae tenetur in peccatis; &vineam, fidelium Ecclesiam.