Latin
156
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 156
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam ergo in Ecclesia multi viuentes non pro dignitate fidei, non vitis appellantur, sed ficus, vt qui ab ineunte aetate mores non mutauerint; iuremerito lenis ac patiens Deus dicit viticolę, seu Angelo Ecclesiae: Ecce iam tres annos venio quaerens in hac ficu dignos poenitentiae fructus, &non inuenio. excinde eam, nam cur terram toto vitae tempore frustra occupat: TRINITAS in hominis compositione. Hominem Tribus ex rebus constare, Anima. s. Corpore, &Spiri 1. Thes. tu astruit Apostolus. Non quod secundum substantiae vim aliud sit spiritus, aliud anima. neque. n. duo rationalia insunt homini; sed Hebr. 4 Olymquod ratione sola, ea seorsum considerantes, aliud esse spiritum di piodorus in Ecclecamus, aliud animam. vocamus. n. spiritum, actum ipsius animae fiasten dexteriorem humilioremque vim, qui Spiritus est idem, puto, qui &intellectus, siue ipsa mens, sicut in Esdrae libris accipi animaduertimus. Spiritus, personae Patris figuram repraesentat; &corpus personam Filij; &anima quasi vtriusque naturam participans, ab vtroque procedentis personam Spiritus sancti. Inter partes corporis organicas Tres etiam existunt, quarum potentia corpus administratur, quas ob id regentes, &principes, quod alias omnes regant, appellant Iecor, Cor, &Cerebrum. Principes autem dicuntur, non quod ad vitam necessariae sint nam ven triculus, aspera arteria, pulmones, renes, vesica, &aliae similes partes ad vitam fortasse aeque necessariae sunt; sed quod ex illarum trium qualibet vis aliqua, potentia, &facultas, aut etiam materia, in vniuersum corpus dimanat vniuerso corpori necessaria, cum nihil tale à reliquis partibus influat. Namque à Iccore materia ad alendum idonea per venas in totum corpus distribuitur; a Corde vis vitalis per arterias diffusa, vniuerso corpori vitam impertitur; à Cerebro per neruos, vis in omnes corporis partes deriuatur, quae motum &sensum ipsis elargitur. TRINITATIS vestigium in Humano corpore. Tribus suturis humanum caput distinctum est, anterior vna quae Coronalis dicitur, Lambdoides posterior, media Sagitalis. Meletius de Natu Eas Theologi Trium in Diuinis personarum significationem optia ta homii. nere opinati sunt, quae cohaerentes, eademque sentientes illud procrearunt, &vti supera contempletur, formauerunt.