Latin
165
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 165
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc Trinitatem considerantes Poetae trium Dearum certamina posuere, id est, Mineruam, Iunonem, &Venerem, de formae dignitate certantes. Ideoque Iouem non posse de his iudicium proferre, siue quod praefinitum mundi iudicium ignorabant, siue quia in libertate arbitrij constitutum hominem crederent. Minerua enim vitam theoreticam &contemplatiuam figurat, quia de Iouis nata est cerebro, in quo positum est ingenium: Iuno actiuam figurat, quasi a iuuando dicta, ideo Regni praeesse dicitur, quod haec vita diuitijs dumtaxat addicta sit: Venus voluptuariam vitam figurat, Venerem dicentes bonam rem, secundum Epicureos, vt pote qui voluptatem maxime laudarent Hinc factum est quod Minerua, si pro ea iudicasset Alexander, Paridem omnium artificiosissimum futurum pollicita est: Iuno, si victrix discederet, in omnibus terris regnaturum, &ditissimum fore: Venus autem Helenam omnium mulierum formosissimam se in coniugem daturum promisit. TRINITAS in prima littera alphabeti. Quemadmodum apud Italos, Latinos, Graecos, Aegyptios, &ceteras linguas A primum in Alphabeto continet locum secundum ordinem aliarum litterarum; ita &Deus respectu creaturarum, à quo, diuino ordine emanant omnia. Et sicut A Tribu lineis construitur, &est Triangulus figurae Trium aequalium, et rectorum angulorum, quem peritissimi Trinitati superbenedicta compararunt; eodem modo et Deus est Trinus in personis, et vnus in potentia. Et quemadmodum A, suapte natura nullius, veluti reliquae, instrumenti indiga, vtputa linguae, dentium aut labiorum, et libera pronum ciatur, et prima in infantibus articulata dignoscitur, solaque in corde et imo barathri caussatur, vt E, in gutture, I in capite gutturis, O in fauO in faucibus, &Vin labijs; &consonantes ab his vocalibus originem trahunt: sic vniuersae creaturae, a Deo effectiue, quorum caussa caussatissima dicitur. Et idem etiam dici potest de corde resbectu aliorum membrorum, quorum vita ab ipso corde pendet.