Latin
166
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 166
Unproofread scanNot analysed yet
Quare per allegoriam Anima dicitur cor, vt apud fatidicum vatem: Qui requirunt Dominum, viuet cor illorum in seculum seculi: &apud Ieremiam: Laua à malitia cor tuum Hierusalem: &ad Rom. Obtenebratum est cor. Tres oratoriae partes. Tria numerantur Rhetoricae genera Δικανικὸν, id est, Dicanicum, seu Iudiciale; namγυρικὸν, id est, Panegyricum siue Demonstratiuum; Ζυμβουλευτικὸν, id est, Symbulcuticum, vel Deliberatiuum, quae Gregorius Theologus, necnon interpres Hesiodi symbolice per chimęram intelligunt caput habentem leoninum, ventrem caprinum, &caudam draconis, vt apud Homerum. Νρόσθε λέων, ὅπιθεν δὲ δράκων, μέσση δὲ χίμαιρα. Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera. vt Leo ludiciale praeferat genus ob terrorem, quem reis incutit; Chimęra vero, id est, capra Demonstratiui obtinet typum, quod in eo genere plurimum lasciuire soleat laetius simul qui dicit, simul &qui audit; Deliberatiuum denique genus canis, seu vt vertit Lucretius Draconis esse dicunt, ob argumentorum uarietatem, copiam, uehementiam, &contentionem, longioresque circumductus, &spiras quibus in persuadendo opus est. Tres quoque Oratoriae sunt facultates. Iudicialis facultas. Consultatio, Exornatio, TRINITAS in Dialectica. Omnis perspicua docendi uia, seu disserendi ratio, auctore Platone, diuiditur in Definitiuam, Diuisiuam, et Analyticen seu Resolutoriam, quae Tria sola docet Dialectica. per eam. n. habetur docendi scientia, et sine hac Trinitate philosophia non potest esse consummata. Definitio, Diuisio, Argumentatio. Tres etiam apud Dialecticos sunt partes propositionis, subiectum: praedicatum, et verbum substantiuum, quod copulam dicunt, quia subiectum cum praedicato coniungat. in verbis. n. naturaliter inest copula, vt Planetae non scintillant, id est, planetae sunt non scintillantes. Omnis Dialectica ratiocinatio Tribus terminis coalescit: Primo, Maiori extremitate, Medio; Medio Vltimo: Minore extremitate. syllogismi partes. quibus tres procreantur Propositio, Assumtio, Complexio.