Latin
DE BINARIO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 18-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quod maxime admirandum est, in tanta aedium ruina duo tantum homines, qui in ipsis Naualis aedibus erant, oppressi vi tam cum morte mutarunt; &cum sacrarum Virginum caenobium, quod Caelestia vocatur, funditus è vestigio euerteretur, om nes tamen Virgines, quae illic erant, incolumes euaserunt, vna excepta, quae in sacrarij limine deprehensa, grauem tulit sinistro humero lapidis iactum. Postridie Kalendas Octobris anno incarnati Verbi 1187. Hierusalem, ob discordias Christianorum, in ius &potestatem Saracenorum reuersa est. Postridie nonas Octobris anno recuperatae salutis 1530. circa horam undecimam noctis Tybris ita repente creuit, et intumuit, ut maximum damnum et iacturam Romanis importarit. Nos ad reliqua accingamur. Binario vitia designan tur. Quare interfectis Duobus Regibus Amorręorum, Seon videli cet, qui habitauit in Esebon, &Og Rege Basan, lex a Moyse recapitulatur, et populus instruitur, quia motis scandalis vniuersis, atque superatis vitiorum turbis competenter doctrinae insistitur, &fidei lumen digne desiderantibus aperitur. Basan quidem, qui interpretatur turpitudo, figuram habet omnium carnalium &materialium rerum, quorum amore &desiderio detenta anima excluditur et separatur a Deo Aduersus hunc Binarium. i. Duos reges ita praecipitur bellum gerendum, vt non relinquatur ex eo viuens. nullum. n. a filijs Israel oportet relinqui in regno turpitudinis &dedecoris viuentem. Neque sine magni consideratione mysterij Moyses Binario vitia demonstrauit, nempe cum virtutis sit vnica ratio (numquam enim discedit a mediocritate, sed circa illam semper versatur) vitiorum contra Duplex est praecipitium: vnum quod in excessum s alterum quod in defectum prolabitur. Hinc illud Virgilij. tum tartarus ipse Bis patet in praeceps tantum. Atqui isti sunt Duo scopuli Scylla &Charybdis, quos idem Poeta describit his carminibus. Dextrum Seylla latus, lęuum implicata Charybdis Obsidet, atque imo baratri ter gurgite vasto Sorbet, in abruptum fluctus, rursusque sub auras Erigit alternos, &sydera verberat vnda.