Latin
DE BINARIO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 87
Unproofread scanNot analysed yet
DE BINARIO. Constantinopolitanam, qua parte spectat mare, horrendum in modum concussit terribilis terraemotus, domosque subruit, &ruderibus fossam complens, solo aequauit; Arcem vbi regis Turcici immensi thesauri in quinque turribus munitissimis asseruabantur, domumque ex gregiam, in qua leones alebantur, euertit: Cuniculos per quos longis itineribus etiam per montes e Danubio in vrbem aquae adducuntur, summis &impensis &sudoribus effectos, adeo quassauit, vt maximis opibus instaurari nequiuerint: Ipsum quoque mare inter Constantinopolim &Peram vsque adeo intumuit, vt vtriusque vrbis muros suis fluctibus excederet, &vndas in vtranque inferret. Multa denique alia damna eo ipso die Turcis illata sunt. Feruntur tum Constantinopoli ad tredecim hominum millia interijsse. Nostro vero seculo anno . s. assumti verbi 1566. circa tertiam vigiliam noctis V enetorum celeberrimum armamentarrium, quod Arcenale quasi arcem naualem vocant; omnis generis armorum nauiumque instructissimum (casu ne an proditione factum sit pro incerto habetur, licet bellum paullo post a Turcis indictum, facit ut turcicum aliquod consilium non absuisse videatur) exarsit, et momento tem poris turres, in quibus asseruabatur pulueris tormentarij immensa vis, mirabili temporis velocitate dissipantur, &non modo turres, sed &vicinae domus reuelluntur, &longe lateque per aera iactantur, tam horrendo fragore &tonitru vt ad quinquaginta milia stadiorum exaudiretur strepitus, flammaque conspiceretur. Patauij . n. &Taruisij, quod mirum est, in continenti quasi terraemotu domus aliquot maxime concussae sunt, atque culminum pinnae (caminos vocant) decussae. Vrbs certe vniuersa ita à fundamentis commota est, vt penitus vi diuina versam iri arbitrarentur, cum interea aestuaret mare, quateretur ciuitas, &crebri per aerem ignes fulminis instar coruscarent, multae funditus euersae aedes, multae a fundamentis vitiatae, &vitreae fere omnes fenestrae perfractae sunt. vrnaeque aheneae atque alia id generis vasa non aliter vbique per domos resonabant, ac si Cereris aut Bacchi orgia celebrarentur.