Latin
182
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 182-2
Unproofread scanNot analysed yet
qui non prorsus sit rationis impos. In omni autem circulo vel orbe, medietas centrum nuncupatur, quod nihil aliud est nisi punctum, quo circuli vel orbis medium certissima obseruatione distinguitur. ducta autem linea à summo in summum, vt necesse sit illam transire per centrum, Diametros appellatur, diametros autem omnis cu iuscunque orbis triplicata cum adiectione septimae partis suae, mensu ram facit circuli, quo orbis includitur, idest, si vncias septem teneat diametri longitudo, &velis ex ea noße quot vncias orbis ipsius cir culus teneat, ternarium duces per septenarium, &faciunt 21. his adijcies septimam partem, hoc est vnum, &pronunciabis viginti duabus vncijs huius circuli esse mensuram, cuius diameter septem vncijs extenditur. Ceterum cum nihil a Diuina Trinitate descendat, in quo non sit vestigium aliquod Trinitatis, cum semper gignens ge niti sui ipsius imprimat characterem, quae alia Spectabilis Trinitatis species magis dici potest, quam dum Patrem centro, Filium circulo, Spiritum sanctum diametro centrum &circumferentiam coniungenti, &ab vtroque progresso comparamus? vt intelligamus ipsum Filium toti vniuersitati per diametrum ter acceptum designatae (Spiritus. n.