Latin
183
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 183
Unproofread scanNot analysed yet
ter maximus omnia complet &permeat) addere vnitatem ad totam integritatem sic absoluendam, ne quicquam omnino restet lacunae. Mercurius Trismegestus dicere solitus erat quod Monas gignit Monadem, &in se suum reflectit amorem, quod nos ad personarum diuinarum trinitatem trahere possumus. Vnus. n. Pater vnicum generauit ante secula Filium, cum quo etiam simul ab aeterno Spirat Spiritum sanctum, qui est nexus, &amor amborum. Nam Deus Pater ab aeterno se profecto intelligit, &intelligendo se diligit, quam dilectionem extra se ad alium non extendit, sed in se reflectit, quia ad intelligentem, &intellectum, ad Patrem, &Filium, à quibus procedit ipsa dilectio, ad modum circuli in seipsum reflectit. Quare interrogatus idem Trismegistus quid esset Deus? respondit: Deus est sphaera intelligibilis, cuius cen trum est vbique; circumferentia vero, nusquam. Cum. n. Deus non sit corpus, nec etiam esse possit, eo quod summe simplex est; quia omne perfectissimum oportet esse simplicissimum, eo quod posterius componentibus sit omne compositum; ideo ad differentiam Sphaerae corporalis, dicit esse sphaeram intelligibilem. vnde in centro, quod est quid minimum, &simplicissimum, circumferentiae comparatum, Diuinam simplicitatem intellige; sed per circumferentiam, quae est maxima, immensitatem Diuinam accipe.