Latin
QVATERNARIVS
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 193
Unproofread scanNot analysed yet
Vaternarij naturam nemo satis pro dignitate laudare potest, quippe quae omnem dicendi facultatem longe superet: verum quamquam plus admirationis in se complectatur, quam quod oratione hactenus ab vllo sit explicatum, haud ta mem propterea tacere, sed audacter aggredi debe mus, vt si minus omnia, quęque ipsius maxime naturam exprimunt, ea saltem quę cadunt in nostram cogitationem dicendo aperiamus. Atque illud primum ad huius numeri commendationem afferri potest, quod primus solidi naturam ostendit, cum pręcedentes numeri incorporeis rebus sint dicati. In vnitate quidem censetur punctum, quod vocant Geometrae; in binario linea, ea est longitudo sine latitudine, quae ex accessione fit superficies ad ternarium spectans. Haec vero quo minus sit corpus natura solidum, vna destituitur altitudine, qua iuncta ad ternarium, nascitur Quaternarius, qui primus est corporeus solidusue numerus trigonae pyramidis, quae ternario, vnitateque erigitur. ad vnitatis enim apicem, basium vice functa tri nitas, arithmeticum primum, ac simplicissimum procudit corpus quattuor dispansum vnitatibus, &hoc arithmetica ratione. Quod si geometrico modo pyramidem conflare volueris, vnitatis vice sumetur punctum, nam punctis quattuor geometricum primum, minimumue corpus vallabis, quam trigonam quoque pyramidem nuncupamus. hanc enim quattuor puncta angulorum ipsius capita finiunt; lineae sex dirimunt, ac dispartiuntur; quattuor superficies eandem operiunt; ipsa denique corpus vnicum existit sub ipsis con clusum terminis.