Latin
QVATERNARIVS
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 194
Unproofread scanNot analysed yet
quo factum est, vt Quaternarius non modicam sane sit assecutus dignitatem, quando nos ab incorporea, intelligibilique essentia ad considerationem solidi corporis trifariam patentis duxit Quemadmodum autem vnitas vniuersam numerorum perfectionem in se astringit, nempe in quam cuncti adducuntur numeri; pari filo corpus emergit Quaternario, quod magnitudinum tota perfectio corpore contineatur, non puncto, quod est infimum omnem entis excludens rationem, quippe quod per se neque est, neque intelligitur. Quare cum de Deo, &Intelligentijs philosophamur, in nume ris quidem nostrae mentis artificio texenda per vnitatem philosophia; in magnitudinibus autem non per punctum; sed per corpus, quod suapte natura primum percipitur visu omnium sensuum nobilissimo. Inter sensuum. n. nostrorum organa, vnum illud eorum, quae sensui subiacent, euidentissimam obtinet cognitionem, et intelligentiam, nempe visus. Nam quae formidabilia sunt, nequaquam potest quis auditu internoscere, perinde ac visu. Adde quod alia vis nulla per aeque apprehendit quid potissimum expetere debeas, vt visio, quod eandem vim oculus teneat in corpore, quam mens in animo. vtrique enim cernendi facultas attributa, huic quidem, quae ratione; illi, quae sensu percipiuntur. Porro mens ad eas res cognoscendas, quae corporis sunt expertes scientia indiget: oculi autem ad corporum comprehensionem lucem desiderant, quod eam ad oculorum sensum velut instrumentum maxime necessarium natura suppeditarit. liquet n. sublato lucis medio tot corporum qualitates, ac tot colorum sormarumque species conspicuas esse non posse. Verum enimuero licet infinita bona nobis afferat Solis lumen, numerorum tamen naturam maxime demonstrat, quae in bonis praecipuum obtinet locum, quod hominum vita ratiocinatione, numeroque valde indigeat. Viuimus inquit Epicharmus) numero, &ratiocinatione. haec. n conseruant homines. Porro numerus oritur quando aspectus subsidio lucis in sublime sublatus astrorum aequabilem motum, ratosque illorum cursus, quae inerrantia, queque errantia &vaga dicuntur peruidet, &numeri naturam contemplatur, tempore illam proferente. ad tempora siquidem dimetienda natae sunt stellae, quia ex vno die fit vnum, ex duobus fiunt duo, ex tribus tria, ex mense triginta, ex anno tan tus numerus, quantum dierum continetur duodecim mensibus, &ex infinito tempore infinitus oritur numeriis. Confirmatur nostra sententia a Platone dicente in Timęo.