Latin
DE NVMERO CLIII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 195-2
Unproofread scanNot analysed yet
ducamus ergo per ternarium 17 nascetur 51, qui sane numerus a magno mysterio non vacat, quia in Testamento veteri legimus quod annus quinquagesimus Iubilęus Levit2s vocari iussus est, in quo videlicet vniuersus populus ab omni operatione quiescet; sed vera requies in vnitate est. diuidi quippe non potest vnum. vbi enim diuisionis est scissura, vera requies non est. ducamus ergo per ternarium, quinquaginta vnum, fiunt Centum quinquaginta tres. quia ergo cuncta nostra operatio in fidem Trinitatis exhibita tendit ad requiem, decem &septem ter ducimus, vt ad quinquaginta vnum venire de beamus. Et quia vera nostra requies tunc est, cum ipsam iam claritatem Trinitatis agnoscimus, quam in vnitate diuinitatis esse certum habemus, quinquaginta et vnum ter ducimus; et Electorum summam in superna patria quasi Centum quinquaginta trium piscium numerum tenemus. Post resurrectionem ergo Domini missum rete, dignum fuit vt tot pisces caperet, quot solummodo electos ciues supernae patriae designaret.