Latin
DE NVMERO CLIII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 194-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque legis denario per septenarium Spiritus sanctus accedit, fiunt decem &septem, quae in trigonum resurgentia, conficiunt numerum 153. qui potest occurrere ad Ecclesiae sanctitatem, quae per Christum facta est, vt, quoniam septenario numero creatura constat, cum ternarius animae, quaternarius attribuitur corpori, susceptio ipsa hominis significetur. ducantur itaque tria septies, quia Pater misit Filium, &Pater est in Filio, &dono Spiritus sancti de Virgine nasci dignatus est. haec sunt tria, Pater, Filius, &Spiritus sanctus; septies autem ipse homo temporali dispensatione susceptus est, vt fieret sempiternus; fit ergo summa numeri 21. vel tria septies. Haec autem hominis susceptio, ad liberationem valuit Ecclesiae, cuius Christus caput exsistit. at ipsa Ecclesia propter animam, &corpus, in eodem reperitur numero septenario. ducantur itaque 21. etiam septies, propter eos qui per hominem dominicum liberantur, &fiunt simul 147. cui additur senarius perfectionis symbolum, quia ad illud etiam sacramentum pertineat quod Deus sexta die perfecit opera sua. ad 147. cum sex addideris, fient omnes Centum, &quinquaginta tria. Aliud huius numeri mysterium. Centenarius Gentium signi ficat multitudinem; quinquagenarius, Iudaeos ad fidem sanctae, &indiuiduae Trinitatis conuersos. vnde additur Triadis mysterium, vt fiant Centum quinquaginta tres. tres enim dicti numeri mystice coniunctim descripti sunt; quoniam coniunctim intelligitur, quia vnum sunt omnes pij, &credentes in Deum per IESV Christum Dominum nostrum, cuius mandato ad virtutem, &perfectionem trahuntur. Velitacum D. Gregorio consideretur. In Testamento veteri omnis operatio per decalogi mandata praecipitur; in nouo autem eiusdem operationis virtus per septiformem gratiam Spiritus sancti multiplicatis fidelibus datur; sed ille in hoc spiritu operationem percipit, qui fidem Trinitatis agnoscit, vt &Patrem et Fi lium, &eundem Spiritum sanctum vnius virtutis credat, vnius substantiae esse sateatur. Omis igitur nostra virtus &operatio per 17, potest plene comprehendi.