Latin
DE NVMERO CC
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 196-2
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruet autem benignus Lector, quod Ducenti denarii (supputatore magno illo Budaeo de partibus assis) valebant 20. aureos coronato, Gallicos. quos numeros inuenies in muneribus Abigail vxoris Nabal. nam primi Regum cap. 25. Abigail placatura Regem Dauid ad iram accensum stolido, &superbo responso stulti Nabal, illi obuiam iuisse memoratur, secum afferens munera Ducentos panes, duos vtres vini, Ducentas massas caricarum. Cuius ratio numeri non ve cat prorsus mysterio. non . n. Sponte hec offert munera Regi, sed vitimoris, &quasi coacta, nempe quo iustam indignationem hostu temere, contumeliose, &stolide offensi, placaret. Cum hoc facto congruit item quod Gen. cap. 32. de muneribus Iahacob memoratur. dum enim &ipse timeret occursum fratris sui Esau, diuisit de his quae habebat munera capras Ducentas, hircos Viginti, oues Du centas, arietes Viginti, tauros Viginti, asinas Viginti. Quae ratio numeri habet quandam latentem significationem conuenientiae cum eo, cui munera dantur. Cum enim numerus 200, itemque 20. originem ducant a Dualitate fonte diuisionis et alteritatis, recte munera in hoc numero ad eum mittuntur, qui ab amore germanita tis erat calumniose diuisus Cum autem a binario idest 2. cognominentur 20. 200, &2000 merito cognati sunt omnes eiusdemque naturae censentur, quod &saepe docuimus, &hic vno vel altero exemplo dilucidabimus. Diximus vnitatem esse hierogbyphicum Virginitatis, vt Matrimonij dualitatem. ostendamus iam secunda vel tertia dualitate. idest 20, &200. significata fędera nuptiarum. nec non secunda, tertia, et quarta vnitate videlicet. 10. 100. &10000. notari virginum statum. Apud Oseam capite tertio est sermo de meretrice, quam sibi Dominus conduxit pretio quindecim argenteorum, &coro hordei, &dimidio coro hordei. Vides neque in argenteis, neque in hordeo quantitatem non peruenire ad dualitatem. Esset quidem vnitas si dixißet, decem argenteis. quia denarius numerus est secunda vnitas. itemque si dixisset: coro hordei, neque addidisset, &dimidio coro hordei. Excessit secundam vnitatem, nec ad secundam dualitatem peruenit, quia neque viginti sunt argentei, neque duo sunt cori hordei. Quid igitur hoc sibi vult?