Latin
DE NVMERO CC
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 597
Unproofread scanNot analysed yet
nisi quia mulier ista, cuius de carne Christus Deus homo fieri dignatus est, &tamquam sponsus processit de thalamo suo, ad coniugium ciusdem Christi non peruenit? sequitur enim: Et dixit ad eam, dies multos exspectabis me, non fornicaberis, &non cris cum viro. Itaque coniugij defectum notat huiusmodi numerorum defectus; quia neque vnitas sola, neque dualitas tota. Gens enim illa de qua Christus Ecclesię sponsus natus est, neque virgo est, quippe quae iam adultera nominatur; neque vxor esse meretur, quia sine viro. patrem quippe non habet, qui filium non fatetur. At contra quae virum hunc habet, quae sponsa dici meretur, &est, &virgo est &coniux. atque idcirco quantitas argentorum eius, vnitate &dualitate taxatur. Sic enim habes in Canticis: Vinea suit pacifico in Cap. 8. ca quae habet populos, tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu eius mille argenteos. statimque vir ipse, scilicet Christus, dicit: Vinea mea coram me est, Mille tui pacifici, &ducenti his qui cu stodiunt fructus eius. Igitur sicut illa neque virgo, neque viro iun cta est, &ideo argentei eius neque decem, neque viginti, neque corus vnus, neque cori hordei; e contra quia haec virgo est, &coniuxi, idcirco argentei eius mille sunt, quia virgo; &ducenti, quia coniux. Habet Ducentenus in diuinis oraculis alia suae tristitae do cumenta, ex quibus huiusmodi numerum dolos, fallacias, &proditionem sapere perspicuum est. Vt enim habet liber secundus Regum cap. 15. Absalon dolos molitus, &oppressionem impiam, delegit, ad peragendum praua consilia, viros Ducentos. Praeterea Ta xatus etiamnum legitur praesens numerus in praeputijs Philistinorum, quando Rex Saul duobus periculis arbitrabatur interimi pos se Dauidem, nempe vel insidijs filiae suae, à qua se multum amari videbat, aut caussa Ducentorum praeputiorum Philistinorum. propter quae adipiscenda Philistaeos bello aggressurus erat. Dixit. ergo Saul: Dabo filiam meam Michol illi, vt fiat ei in scandalum; &sit super eum manus Philistinorum. Deinde dicit ad Dauid: In duabus rebus gener meus eris hodie.