Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 218-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 5. nes; septima vero, in qua malum non tangit iustos, erit post hanc vitam, quando iusti venient ad requiem sabbati. sic seruus Hebraeus Sex annis seruit Domino suo. Exho. 21. Sex annis seminanda terra. Leuit. 25. Sex dies sunt, quibus licet operari. Leuit. 23. Sex diebus colligendum manna: &sexta die duplum legendum. Exho. 16. Et quid haec aliud sunt, quam quod nos conuenit hoc labentis aeui curriculo Domino nostro inseruire, illi fructum afferre, talenta nobis data multiplicare, eaque cum fęnore reddere? vt cum venerit coram illo fideles habeamur. Neque. n. aliud est vita praesentis seculi, quam negotiationis tempus, eo vsque ne panis spiritualis doctrinae, morum, &Spiritualis sanctitatis sit negligendus, Christi &Beatorum exemplo. Illa nostra debet eße negotiatio, vt imitatione, exemplo, doctrina, sumant incrementum quae in nobis sunt, quo sic referamus fęnus. atque ea ex parte secundum semen Diuini verbi, bonorum operum, neque salutis posthabenda opera. Ante obitum tuum, inquit Ecclesiasticus, operare iustitiam; quoniam non Cap. 14 est apud inferos inuenire cibum. sic nobis operandum bonum ad omnes, &non ad amicos modo, quod &Ethnici faciunt, sed vt caelecęlestis hominum Magister iubet, benefaciamus his qui oderunt Matib. 9 nos. Et quia in perfectione Senarij facienda sunt opera, quo postea frui valeamus aeterna requie, subiungit: Vt simus filij Patris nostri, qui in coelis est, qui Solem oriri facit super bonos, &malos, &pluit super iustos, &iniustos. Estote, inquit, perfecti sicut &Pater vester Cęlestis perfectus est. Nec omittendum, quod Sex Ios. 6.