Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 219-2
Unproofread scanNot analysed yet
diebus circumeundam vrbem Iericho cum Arca Domini, &clangentibus tubis exprimit Iosue, quod praemonstrat fore operaeprecium, vt toto nostrę mortalitatis tempore, sanctę Ecclesię donarijs, &sacramentis armemur, quo videlicet antiquum hostem huius Mundi principem exterminemus. Est enim Iericho omnium vitiorum sentina, spirituumque immundorum ciuitas; quę sola bonorum operum assiduitate oppugnanda est atque delenda: nec rursus vbi semel deleta fuerit, instauranda; ne forte, quod Achan accidit, exturbemur, lapidibusque obruamur; sed bonorum operum perseuerantia, quę per Senarium, atque bono splendidoque exemplo, quod per buccinarum clangorem significatur, die quietis ac tranquillitatis, deuicta lericho, idest vniuersis vitijs, modis omnibus expetendam assequamur victoriam. Superest adhuc aliud sacratius declarandum. Sexta aetate Deus hunc venit visere Mundum factus homo, qui Augusu. de Trin. etiam Sexta hora, aetate perfecta, iuxta puteum sedens fatigatus, si. 4. c4. mulieri Samaritanę diuini fontis fluenta aperire dignatus est. quod mysterium D. August. exponens: Iam, inquit, incipiunt Ioahna mysteria. non enim fruftra hora sexta sedet. quare hora sexta? Quia aetate seculi sexta. ea quippe nunc aetas agitur, siue milleni anni singulis distribuantur aetatibus; siue in Diuinis litteris memorabiles, atque insignes quasi articulos temporum vestigemus, vt prima aetas inueniatur ab Adam propter creationem Mundi; Secunda a Noe propter cataclysmum, vsque ad Abrabam; Et deinceps sicut Matthęus Euangelista distinxit, ab Cap. 11. Abraham propter circumcisionem vsque ad Dauid. Quarta ab ipso Dauid ob regiam vnctionem. antea enim Hebraei, Iudicet 2 solum, Primas in Apoc Gen. Capit. Capit. Luc. 1. Iohan. In Spec Accles Beda in Apoc. ca pit. 6. Mar.