Latin
220
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 220
Unproofread scanNot analysed yet
Quattuor praecipue sunt, propter quae vere enunciare possumus stata esse fixa &immutibilia vniuersa, omnem ab eis ortum atque interitum excludentes, Diuina mens, Angelicus intellectus, Materia, &Humanus intellectus. Diuinae quidem menti actu insunt omnia ab aeterno, eique semper super substantialiter inerunt. Angelicus item intellectus à suae creationis initio, actu est omnia, semper omnia futurus. Materia, &Humanus intellectus a sua item creatione, quanquam non eodem modo, potestate sunt omnia. . omnium potentia, eruntque semper id quod sunt i. vniuersorum potentiae. Quaternis gradibus distincta est omnis cognitio, cum Quattuor sint prima, et praecipua Mundi entia cognitionis facultate praedita; Deus, Angelus, Homo, Irrationale animal. Diuinam cognitionem Bouillus Mentem dicit: Angelicam, intelligentiam vocat; Humanam, rationem; Animalem, sensum. Efficit igitur cognitionum numerus vnum quoddam corpus, cui trini sunt termini, videlicet Animalis, vt punctum; Humana, vt linea; &Angelica, vt planities. Eiusdem autem corporis arcana, propriaque dimensio, Diuina cognitio est. Sunt eodem modo in humana eruditione quattuor elementa: Mentis substantia, Mentis notio siue interna conceptio, Vox, Scriptura. Mentis quidem substantia igni, Diuinaeque cognitioni, &corporeae plenitudini respondet. Mentis notio, Angelicae cognitioni, aeri et superficiei comparatur. Vox, quae prima sensibilis est, sensibili homini, aquae, et lineę adaptatur. Extrema vero Scriptura, animali rationis experti, terrę, ac puncto comparanda. Prima Entia: Animal, Homo, Angelus, Deus, Cognitiones: Sensus, Ratio, Intellectus. Mens, Humanae eruditiones: Scriptura, Vox, Concaeptus, Mens.