Latin
221
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 221
Unproofread scanNot analysed yet
Quattuor sunt prima rerum generas Substantia, Quantitas, Qualitas, Locus. quorum numero comprehensa permanct omnis rerum fluxio, &permutatio. quia in vnoquoque genere geminae &contrariae permutationes contingunt. In substantia quidem generatio &corruptio, qui sunt motus in puncto primi, &abiectissimi. In quantitate fiunt auctio, &diminutio in quadam dualitate, &linea. In qualitate qui fiunt motus, peculiarum &contrariorum nominum penuria, generatim alerationis vocantur, suntque vt trinitas, &superficies. In loco, quae contingit permutatio hoc vno nomine vocatur latio. &haec fit in Quaternario, in corpore, &in profundo. haec enim permutationum est praestantissima, tantumoue perfectis animalibus, praecipue homini, competit. Quattuor pari analogia sunt ordines rerum naturalium, Subsistentia dico, Viuentia, Sensibilia, Ronnalia, quarum singulis singula mutationum genera tribuuntur, vt peculiaria, et propria. Subsistentibus substantiales motiones generatio, et corruptio; Viuentibus, vitales, quibus viuentia augescunt, aut minuuntur; Sensibilibus, contrariae alterationes, quibus aut prospera, aut et iam aduersa valetudi ne variantur; Rationabilibus vero Latio (supremus motus) in potissima ambulationis, ac erectę staturę specie competere probatur. Rerum genea. Subsania, Spamsitae, Qualta, Locus, Rerumgradus: Subsistentia, Viuentia, Sensibilia, Rationalia, Mutationes: Generatio, Augmentatio, Alteratio, Ambulatiò Omnis scientia, &disciplina Quaternario vocum, dictionum