Latin
223
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 223
Unproofread scanNot analysed yet
Astrologia rursus circa Quattuor versatur, quae sunt infra lunarem orbem, elementa. s. mineralia, seu metallica, quae item vegetantur, &quae sentiunt. Musicas etiam symphoniarum rationes implet Quaternio, Diatessaron, Diapente, Diapason, ex quibus concentus fit absolutissimus. nam Diates saron proportionem habet supertertiam; Diapente, sesquialteram; Diapason, duplam. numerus quidem sesquitertius dicitur qui constat ex toto aliquo numero, et ex tertia illius parte, sicut se habent quata tuor ad tria. nam &ipsum totum nempe 3, comprehendit &tertiam eius partem, nempe vnum. Sesquialter vero appellatur quando numerus continet numerum, &illius dimidium, vt tria se habent ad duo. constat quippe ex duobus &ex eius dimidio, nempe ex vno. Duplus autem nuncupatur qui est aequalis duobus numeris, vt duo se habent ad vnum, &quattuor ad duo. nam bis ipsum continent. In his tota viget harmonia. Sed &praeter istas, con tinet Quaternarius alias etiam consonantiae species, vt triplam in tribus ad vnum; quadruplam, in quattuor ad vnum, ex quibus efficitur Dia pason &dia pente, quam vocant duodecimam; &Dis diapason, idest, quindecimam. Continet &Tonum si quattuor, tria, &vnum, quae reddunt octo, sumantur; &iterum quattuor, tria, &duo, quae faciunt nouem, à quo numero ad octo est proportio sesquioctaua, Tonum conficiens. Tonus in Quaternario igitur continetur omnis harmoniae ratio quapropter Antiqui eum Pana vocabant. Quattuor tandem erga nos sunt Dei appellationes Magistri. Patris, Hominis, Dei, Nomen quippe Dei competit illi cum primis vt omnium auctori.