Latin
224
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 224
Unproofread scanNot analysed yet
vox n. ipsa Diuinae appellationis, id est, ipsum Dei nomen peculiarem quandam inspectionem habet ad creaturas, quae ab ipsa vnius veri Dei substantia, non necessariam, sed spontaneam originem acceperunt. Exemplum huius rei in promtu est a sacra pagina. quoniam Moyses, qui Diuino Spiritu aflatus, prius ipsam Mundi creationem, &vniuersarum originem supra humanum sensum descripsit, Dei appellatione vsus est, totius mundanae creationis seriem, incipiens his verbis: In principio creauit Deus cęlum &terram. Sequens Domini appellatio adest ipsi, quippe vt super omnia, &semper, &in omnibus dominanti, &moderanti, &posseßori populi à se dilecti, &latarum à se legum iure viuentis. Quare Octauianum Augustum à Sybilla edoctum, quod quidam nasciturus esset in ter ris se maior, reueritum fuiße ferunt, ac penitus respuisse Domini appellationem, qua Romani illum vulgo honorandum, censendumque decreuerunt; et loco eius appellationis, se quidem patrem patriae dici, &nominari voluisse. Tertia appellatio Pater est, ob eam caussam, quia vt ait Merc. omnia gignit. Patris enim officium est generare; quare Plato in Timeo supremum Deum omnium patrem &opificem appellat, angelorum, s. &hominum patrem, vt vocat Homerus; brutorum autem &anima carentium opificem. di citur quoque Pater Mentis. etenim cum Deus sit uita, &lumen, ex se parit Verbum, tanquam lumen de lumine, Mentem, scilicet, totius Mundi effectricem. adhuc etiam paternum nomen dandum illi est vt Zeloti, &vt naturali bonitatis amore humanum saluari genus cupienti, &ad suorum bonorum participationem, &haereditatem benigne inuitanti. Magistri denique nomen ponendum est illi vt illustratori nostrarum mentium, &vt largitione suae lucis, ac gratuito dono eminentis scientiae suae nos erudienti, &a malis ad bonum conuertenti. Has inquam appellationes inhibuit in Euangelio Deus ab hominibus vsurpari &pręsumi, cum apud Mat thęum cap. 6. nos edocens orare: Sic (inquit) orabitis. Pater noster, qui es in cęlis. Et cap. 23. Patrem nolite vobis vocare super terram. vnus est. n. pater vester in cęlis. &ne vocemini Magistri. vnus est . n. Magister vester Christus. Et rursum apud Euangelium lohannis: Vos vocatis me Magister, &Domine, &bene dicitis, sum Cap. 13. etenim. Quattuor his Sacris nominibus non ab re distinguitur erga nos Deus. Nec plura inuenimus, saltem erga nos, nomina illius; praeter ea, quae ab his quattuor elementis Substantia, Lege, Regeneratione, &Lumine conflamus. quae redegimus in sequentem figuram. Deus, Substantiam, Craturas, Dominus, Regenerationem, Seruos, ob7 Pater, Legem peccati, Filios, Magister, (Luminis donum, d Discipulos.