Latin
Cap. 3
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 235-2
Unproofread scanNot analysed yet
cimus Tetragrammaton, ipsi, iuxta suae disciplinae morem, Tetra de Pente ctyn vocant, quam omnibus Dijs, ac Deorum virtutibus praeferunt, coste. Io. Picus &perpetuae naturae fontem esse in animos nostros manantem descri lib. de En te &vno bunt. At testatur hoc quod aureum Pythagorae carmen appellant, in cap. 7. quo, iuramenti loco, Tetractys assumitur, tamquam summum quo fides innitatur. vtque sacrum à prophano segregaret, optima ratione nomen sanctum per Ypsilon, quod apud Atticos notat Quaternarium per centenarium ductum, scripsit; cum tamen Actis vulgo per lota scribi consueuerit. Ac vt diuinam essentiam maxime demonstraret, Tetractyn hoc loco egregie in genere masculino protulit, quo quidem more Latiniquoque veteres Cupidinem, aut Venerem masculine pronunciarunt, cum alias instrumentalem Quaternitudinis numerum ipsam Tetractyn genere feminino eloquantur. Porro si Ichan. Picum Mirandulanum sequi voluerimus, Quattuor sunt quae Deus Opt. Max. habet a se, non in respectu ad caussam, quam non habet prorsus. ipse. n. omnium caussa à nullo est: sunt