Latin
DE NVMERO IV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 236
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO IV. sunt autem haec Esse, Vnum, Verum, Bonum. Chaldaei quidem Vnius nomine Deum vocitarunt, vt per hoc significarent non esse plures Deos, sed vnum, atque ita vnum, vt neque ex pluribus sit compositus, neque vlla ratione diuiduus. Hanc nomenclationem Agyptij retinuerunt; &Platonici apte Deo conuenire multis modis exposuerunt; neque Mundi nomen Deo tribuere voluerunt, quia Mundus significat ornamentum ex pluribus compositum; Deus autem est vnitas simplicissima expers omnis coagme tationis, quoniam si ex pluribus esset compositus Deus, &minime simplex, ex aliquo constet oportet, quod habeat rationem materiae, ac potestatis, &ex aliquo, quod sit veluti forma, &actus. Verum si Deus sit huiusmodi, non omni ex parte erit perfectissimus, neque summam vndique habebit perfectionem, cum in eo pars, quae formae, &actus obtinet proportionem, alteri, quae est tanquam materia, &potestas, plurimum dignitate praestet; neque praeterea erit agens primum, quia non se toto efficit quicquid molitur, sed altera parte, quae forma &actus existit, quaeque omnem vim pręstat composito ad agendum. Deus igitur est vnitas maxime simplex. Quod vero Essentiae nomen Deo competat satis aperte a nobis alibi demonstratum. Approbantur haec etiam auctoritate D. Hier. cuius hęc sunt verba Spistola quarta, quae est ad Damasum. Vna, inquit, est Dei sola natura, qua Vera est. ad id enim quod Subsistit non habet aliunde, sed suum est. Deinde subdit: Deus solus qui acternus est, hoc est, qui non habet exordium, Essentiae vere nomen tenet &c. Quomodo autem haec seinuicem consequantur, confiderandum est. Primo quidem Deum sic concipimus, vt sit vniuersitas omnis actus, &pienitudo ipsius Esse, quam intelligentiam ita subsequitur vt sit Vnus, vt nec oppositum concipi possit, &statim Verissimum est. quid enim habet quod appareat esse, &non sit, qui est ipsum esse? Consequens certe vt sit &ipsa Veritas, sed &ipsa Bonitas. Nam honi tres conditiones, vt scribit Plato in Philebo, vt sit perfectum, sufficiens, expetendum. Erit autem hoc, quod tale concipimus, perfectum, quia illi nihil deerit, qui est omnia. Erit sufficiens, quia possidentibus illud, nihil deerit, in quo in uenient omnia. Erit expetendum, quia ab illo, &in illo sunt vniuersa, quae expeti possunt aliqua ratione. Vnde cum ab incredula Iudaeorum turba, secundum carnis aspectum Christus diceretur Magister bonus: Quid me, inquit, interrogas de boMatth. 15 no, qui me cęlorum Dominum esse non credis?