Latin
NVMERO V
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 264
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero sibi ipsi fuerit adiectus, denarium perfectum numerum gignit idque perpetuo durat. Quinarij igitur illa est natura, vt cum Quinario congreßus nihil imperfectum, aut alienum procreare possit, sed aut sese, aut denarium, id est, vel suae naturae, vel perfectum numerum. Habet denique Quinarius in Caelestibus diuidendi facultatem; nam &Agyptij astrum pingere solebant, dum Quinarium numerum vellent significare. Quinario enim comprehenduntur conuersiones stellarum vagarum, cum eadem sit Solis, Luciferi, &Mercurij. Sed &Caelum circulis describitur Quinque aequidistantibus, duobus videlicet polaribus, totidem Solstitialibus, &horum medio aequinoctiali; qui nomina sortiuntur vel a regione Caeli, vt Arcticus, &Anctarticus; vel a caussis, vt Tropicus aestiualis, Tropicus hyemalis, siue hibernius, &Aequinoctialis; sub hoc enim decurrente Sole fiunt aequinoctia; sub illis, solstitia.